monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 21, 37
A quo bono? Ad quod malum? A iustitia ad iniquitatem, a quiete ad miseriam; a beatitudine in mortem; ab accepta portione substantiae, quae eum contingebat, ad regionem longinquam abiit, scilicet dissimilitudinis, qua elongatur a Deo, non loco, quia ubique totus ipse et aeternaliter, adhaerens uni civium regionis illius, id est diabolo, qui est princeps regionis dissimilitudinis, qua elongatur a Deo.